라틴어 문장 검색

sed cum extinxisset Minotaurum, oblitus non cum candidis, sed cum nigris velis reverti coepit, et patri in specula constituto triste sui interitus signum dedit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 746)
Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras atque superba pati fastidia, nonne Menalcan, quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.10)
quamvis saepe viderimus de Aetna sicut nigrum fumum, ita et candidum et pinguem manare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5734)
retulit autem comparationem ad candidum vultum, qui erat nigris crinibus cinctus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1362)
Tibur in Herculeum migravit nigra Lycoris, Omnia dum fieri candida credit ibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXII1)
Nunc age dicta meo dulci quaesita labore percipe, ne forte haec albis ex alba rearis principiis esse, ante oculos quae candida cernis, aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:1)
candidus id est deus, unde contra nigros mortuos dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 561)
Quae simul effudit numerandos versa lapillos, omnibus e nigro color est mutatus in album, candidaque Herculeo sententia numine facta solvit Alemoniden.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:3)
Horatius "hic niger est, hunc tu Romane caveto". saepe tamen candidum pro pulchro ponit, ut "candida Dido" et "candida Maia". insuetum miratur l. o. quasi novus deus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 563)
Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris uegetisque oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 1:1)
alioquin, licet sit candidus lanis, ex eo pullos, id est nigros, creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3863)
aut certe ad similitudinem, ut inferis nigras pecudes, superis albas immolent, item tempestati atras, candidas serenitati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1184)
forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae candidus, armenti gloria, taurus erat, signatus tenui media inter cornua nigro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:193)
Spectabat modo solus inter omnes Nigris munus Horatius lacernis, Cum plebs et minor ordo maximusque Sancto cum duce candidus sederet.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, II1)
candidus in nauta turpis color, aequoris unda debet et a radiis sideris esse niger:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:535)

SEARCH

MENU NAVIGATION